48_GA.TXT

(14 KB) Pobierz
1:1 Paulus apostolus non ab hominibus neque per hominem sed per
 Iesum Christum et Deum Patrem qui suscitavit eum a mortuis
1:2 et qui mecum sunt omnes fratres ecclesiis Galatiae
1:3 gratia vobis et pax a Deo Patre et Domino nostro Iesu
 Christo
1:4 qui dedit semet ipsum pro peccatis nostris ut eriperet nos
 de praesenti saeculo nequam secundum voluntatem Dei et Patris
 nostri
1:5 cui est gloria in saecula saeculorum amen
1:6 miror quod sic tam cito transferimini ab eo qui vos vocavit
 in gratiam Christi in aliud evangelium
1:7 quod non est aliud nisi sunt aliqui qui vos conturbant et
 volunt convertere evangelium Christi
1:8 sed licet nos aut angelus de caelo evangelizet vobis
 praeterquam quod evangelizavimus vobis anathema sit
1:9 sicut praediximus et nunc iterum dico si quis vobis
 evangelizaverit praeter id quod accepistis anathema sit
1:10 modo enim hominibus suadeo aut Deo aut quaero hominibus
 placere si adhuc hominibus placerem Christi servus non essem
1:11 notum enim vobis facio fratres evangelium quod
 evangelizatum est a me quia non est secundum hominem
1:12 neque enim ego ab homine accepi illud neque didici sed per
 revelationem Iesu Christi
1:13 audistis enim conversationem meam aliquando in iudaismo
 quoniam supra modum persequebar ecclesiam Dei et expugnabam
 illam
1:14 et proficiebam in iudaismo supra multos coetaneos in genere
 meo abundantius aemulator existens paternarum mearum
 traditionum
1:15 cum autem placuit ei qui me segregavit de utero matris meae
 et vocavit per gratiam suam
1:16 ut revelaret Filium suum in me ut evangelizarem illum in
 gentibus continuo non adquievi carni et sanguini
1:17 neque veni Hierosolyma ad antecessores meos apostolos sed
 abii in Arabiam et iterum reversus sum Damascum
1:18 deinde post annos tres veni Hierosolyma videre Petrum et
 mansi apud eum diebus quindecim
1:19 alium autem apostolorum vidi neminem nisi Iacobum fratrem
 Domini
1:20 quae autem scribo vobis ecce coram Deo quia non mentior
1:21 deinde veni in partes Syriae et Ciliciae
1:22 eram autem ignotus facie ecclesiis Iudaeae quae erant in
 Christo
1:23 tantum autem auditum habebant quoniam qui persequebatur nos
 aliquando nunc evangelizat fidem quam aliquando expugnabat
1:24 et in me clarificabant Deum
2:1 deinde post annos quattuordecim iterum ascendi Hierosolyma
 cum Barnaba adsumpto et Tito
2:2 ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis
 evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui
 videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem
2:3 sed neque Titus qui mecum erat cum esset gentilis conpulsus
 est circumcidi
2:4 sed propter subintroductos falsos fratres qui subintroierunt
 explorare libertatem nostram quam habemus in Christo Iesu ut
 nos in servitutem redigerent
2:5 quibus neque ad horam cessimus subiectioni ut veritas
 evangelii permaneat apud vos
2:6 ab his autem qui videbantur esse aliquid quales aliquando
 fuerint nihil mea interest Deus personam hominis non accipit
 mihi enim qui videbantur nihil contulerunt
2:7 sed e contra cum vidissent quod creditum est mihi evangelium
 praeputii sicut Petro circumcisionis
2:8 qui enim operatus est Petro in apostolatum circumcisionis
 operatus est et mihi inter gentes
2:9 et cum cognovissent gratiam quae data est mihi Iacobus et
 Cephas et Iohannes qui videbantur columnae esse dextras
 dederunt mihi et Barnabae societatis ut nos in gentes ipsi
 autem in circumcisionem
2:10 tantum ut pauperum memores essemus quod etiam sollicitus
 fui hoc ipsum facere
2:11 cum autem venisset Cephas Antiochiam in faciem ei restiti
 quia reprehensibilis erat
2:12 prius enim quam venirent quidam ab Iacobo cum gentibus
 edebat cum autem venissent subtrahebat et segregabat se timens
 eos qui ex circumcisione erant
2:13 et simulationi eius consenserunt ceteri Iudaei ita ut et
 Barnabas duceretur ab eis in illa simulatione
2:14 sed cum vidissem quod non recte ambularent ad veritatem
 evangelii dixi Cephae coram omnibus si tu cum Iudaeus sis
 gentiliter et non iudaice vivis quomodo gentes cogis iudaizare
2:15 nos natura Iudaei et non ex gentibus peccatores
2:16 scientes autem quod non iustificatur homo ex operibus legis
 nisi per fidem Iesu Christi et nos in Christo Iesu credidimus
 ut iustificemur ex fide Christi et non ex operibus legis
 propter quod ex operibus legis non iustificabitur omnis caro
2:17 quod si quaerentes iustificari in Christo inventi sumus et
 ipsi peccatores numquid Christus peccati minister est absit
2:18 si enim quae destruxi haec iterum aedifico praevaricatorem
 me constituo
2:19 ego enim per legem legi mortuus sum ut Deo vivam Christo
 confixus sum cruci
2:20 vivo autem iam non ego vivit vero in me Christus quod autem
 nunc vivo in carne in fide vivo Filii Dei qui dilexit me et
 tradidit se ipsum pro me
2:21 non abicio gratiam Dei si enim per legem iustitia ergo
 Christus gratis mortuus est
3:1 o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos
 Iesus Christus proscriptus est crucifixus
3:2 hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum
 accepistis an ex auditu fidei
3:3 sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne
 consummamini
3:4 tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
3:5 qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in
 vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
3:6 sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
3:7 cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii
 Abrahae
3:8 providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes
 Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
3:9 igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
3:10 quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt
 scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in
 omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
3:11 quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum
 manifestum est quia iustus ex fide vivit
3:12 lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
3:13 Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis
 maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in
 ligno
3:14 ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut
 pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
3:15 fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum
 testamentum nemo spernit aut superordinat
3:16 Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit
 et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui
 est Christus
3:17 hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post
 quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit
 ad evacuandam promissionem
3:18 nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae
 autem per promissionem donavit Deus
3:19 quid igitur lex propter transgressiones posita est donec
 veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu
 mediatoris
3:20 mediator autem unius non est Deus autem unus est
3:21 lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex
 quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
3:22 sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex
 fide Iesu Christi daretur credentibus
3:23 prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur
 conclusi in eam fidem quae revelanda erat
3:24 itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide
 iustificemur
3:25 at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
3:26 omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
3:27 quicumque enim in Christo baptizati estis Christum
 induistis
3:28 non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber
 non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in
 Christo Iesu
3:29 si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum
 promissionem heredes
4:1 dico autem quanto tempore heres parvulus est nihil differt
 servo cum sit dominus omnium
4:2 sed sub tutoribus est et actoribus usque ad praefinitum
 tempus a patre
4:3 ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus
 servientes
4:4 at ubi venit plenitudo temporis misit Deus Filium suum
 factum ex muliere factum sub lege
4:5 ut eos qui sub lege erant redimeret ut adoptionem filiorum
 reciperemus
4:6 quoniam autem estis filii misit Deus Spiritum Filii sui in
 corda nostra clamantem Abba Pater
4:7 itaque iam non es servus sed filius quod si filius et heres
 per Deum
4:8 sed tunc quidem ignorantes Deum his qui natura non sunt dii
 serviebatis
4:9 nunc autem cum cognoveritis Deum immo cogniti sitis a Deo
 quomodo convertimini iterum ad infirma et egena elementa quibus
 denuo servire vultis
4:10 dies observatis et menses et tempora et annos
4:11 timeo vos ne forte sine causa laboraverim in vobis
4:12 estote sicut et ego quia et ego sicut vos fratres obsecro
 vos nihil me laesistis
4:13 scitis autem quia per infirmitatem carnis evangelizavi
 vobis iam pridem
4:14 et temptationem vestram in carne mea non sprevistis neque
 respuistis sed sicut angelum Dei excepistis me sicut Christum
 Iesum
4:15 ubi est ergo beatitudo vestra testimonium enim perhibeo
 vobis quia si fieri posset oculos vestros eruissetis et
 dedissetis mihi
4:16 ergo inimicus vobis factus sum verum dicens vobis
4:17 aemulantur vos non bene sed excludere vos volunt ut illos
 aemulemini
4:18 bonum autem aemulamini in bono semper et non tantum cum
 praesens sum apud vos
4:19 filioli mei quos iterum parturio donec formetur Christus in
 vobis
4:20 vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam
 quoniam confundor in vobis
4:21 dicite mihi qui sub lege vultis esse legem non legistis
4:22 scriptum est enim quoniam Abraham duos filios habuit unum
 de ancilla et unum de libera
4:23 sed qui de ancilla secundum carnem natus est qui autem de
 libera per repromissionem
4:24 quae sunt per allegoriam dicta haec enim sunt duo
 testamenta unum quidem a monte Sina in servitutem generans quae
 est Agar
4:25 Sina enim mon...
Zgłoś jeśli naruszono regulamin