22_SO.TXT

(12 KB) Pobierz
1:1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua
 vino
1:2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo
 adulescentulae dilexerunt te
1:3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua
 exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super
 vinum recti diligunt te
1:4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula
 Cedar sicut pelles Salomonis
1:5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol
 filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem
 in vineis vineam meam non custodivi
1:6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in
 meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum
1:7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post
 vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum
1:8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea
1:9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut
 monilia
1:10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento
1:11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum
1:12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea
 commorabitur
1:13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi
1:14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui
 columbarum
1:15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster
 floridus
1:16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
2:1 ego flos campi et lilium convallium
2:2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias
2:3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter
 filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius
 dulcis gutturi meo
2:4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem
2:5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo
2:6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
2:7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
 ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa
 velit
2:8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus
 transiliens colles
2:9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse
 stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens
 per cancellos
2:10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea
 formonsa mea et veni
2:11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit
2:12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox
 turturis audita est in terra nostra
2:13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem
 surge amica mea speciosa mea et veni
2:14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae
 ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim
 tua dulcis et facies tua decora
2:15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas
 nam vinea nostra floruit
2:16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia
2:17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis
 esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether
3:1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea
 quaesivi illum et non inveni
3:2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram
 quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni
3:3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem
 dilexit anima mea vidistis
3:4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea
 tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris
 meae et in cubiculum genetricis meae
3:5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum
 ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa
 velit
3:6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi
 ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii
3:7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex
 fortissimis Israhel
3:8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque
 ensis super femur suum propter timores nocturnos
3:9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani
3:10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum
 purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem
3:11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in
 diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis
 illius et in die laetitiae cordis eius
4:1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui
 columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut
 greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad
4:2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro
 omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas
4:3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut
 fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus
 latet
4:4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum
 propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium
4:5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur
 in liliis
4:6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem
 murrae et ad collem turis
4:7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te
4:8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de
 capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de
 montibus pardorum
4:9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in
 uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui
4:10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora
 ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata
4:11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua
 et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis
4:12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons
 signatus
4:13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum
 fructibus cypri cum nardo
4:14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis
 Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis
4:15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu
 de Libano
4:16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant
 aromata illius
5:1 veniat dilectus meus in hortum suum et comedat fructum
 pomorum suorum veni in hortum meum soror mea sponsa messui
 murram meam cum aromatibus meis comedi favum cum melle meo bibi
 vinum meum cum lacte meo comedite amici bibite et inebriamini
 carissimi
5:2 ego dormio et cor meum vigilat vox dilecti mei pulsantis
 aperi mihi soror mea amica mea columba mea inmaculata mea quia
 caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium
5:3 expoliavi me tunica mea quomodo induar illa lavi pedes meos
 quomodo inquinabo illos
5:4 dilectus meus misit manum suam per foramen et venter meus
 intremuit ad tactum eius
5:5 surrexi ut aperirem dilecto meo manus meae stillaverunt
 murra digiti mei pleni murra probatissima
5:6 pessulum ostii aperui dilecto meo at ille declinaverat atque
 transierat anima mea liquefacta est ut locutus est quaesivi et
 non inveni illum vocavi et non respondit mihi
5:7 invenerunt me custodes qui circumeunt civitatem percusserunt
 me vulneraverunt me tulerunt pallium meum mihi custodes murorum
5:8 adiuro vos filiae Hierusalem si inveneritis dilectum meum ut
 nuntietis ei quia amore langueo
5:9 qualis est dilectus tuus ex dilecto o pulcherrima mulierum
 qualis est dilectus tuus ex dilecto quia sic adiurasti nos
5:10 dilectus meus candidus et rubicundus electus ex milibus
5:11 caput eius aurum optimum comae eius sicut elatae palmarum
 nigrae quasi corvus
5:12 oculi eius sicut columbae super rivulos aquarum quae lacte
 sunt lotae et resident iuxta fluenta plenissima
5:13 genae illius sicut areolae aromatum consitae a pigmentariis
 labia eius lilia distillantia murram primam
5:14 manus illius tornatiles aureae plenae hyacinthis venter
 eius eburneus distinctus sapphyris
5:15 crura illius columnae marmoreae quae fundatae sunt super
 bases aureas species eius ut Libani electus ut cedri
5:16 guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est
 dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem
5:17 quo abiit dilectus tuus o pulcherrima mulierum quo
 declinavit dilectus tuus et quaeremus eum tecum
6:1 dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis
 ut pascatur in hortis et lilia colligat
6:2 ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter
 lilia
6:3 pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem
 terribilis ut castrorum acies ordinata
6:4 averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt
 capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
6:5 dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro
 omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
6:6 sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
6:7 sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et
 adulescentularum non est numerus
6:8 una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa
 genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam
 praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
6:9 quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens
 pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
6:10 descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut
 inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
6:11 nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
6:12 revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut
 intueamur te
7:1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri
 sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura
 feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
7:2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis
 venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
7:3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
7:4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in
 Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut
 turris Libani quae respicit contra Damascum
7:5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura
 regis vincta canalibus
7:6 quam pulchra es et quam...
Zgłoś jeśli naruszono regulamin