Caroll L - Alicia in Terra Mirabili.pdf

(190 KB) Pobierz
<!DOCTYPE html PUBLIC "-//W3C//DTD HTML 4.01//EN" "http://www.w3.org/TR/html4/strict.dtd">
Lewis Caroll,
ALICIA IN TERRA MIRABILI
(Latine redditus ab eius fautore vetere gratoque Clive Harcourt Carruthers)
CAPUT PRIMUM : DESCENSUS IN CUNICULI CAVUM
ALICIAM iam incipiebat plurimum taedere iuxta sororem suam in ripa sedere nec
quidquam habere quod faceret.
Semel et saepius in librum oculos coniecerat quem soror legebat: sed ei inerant nec
tabulae nec sermones. 'Quid adiuvat liber,' secum reputabat Alicia, 'in quo sunt nullae tabulae
aut sermones?'
Itaque cogitabat (nempe ut lucidissime poterat, nam tempestate calida torpebat
semisomna) num operae pretium esset surgere et flosculos carpere, modo ut sertum nectendo
se delectaret, cum subito Cuniculus Albus oculis rubris prope eam praeteriit. Neque in eo erat
quidquam magnopere dignum memoria: neque Aliciae valde insolitum videbatur ut
Cuniculum sibi loquentem audivit: 'Vae, vae! Sero perveniam!'
Cum Alicia postea de hoc cogitaret, in mentem occurrit id debuisse sibi mirum videri,
sed id temporis omnia videbantur ordinaria.
Sed ut Cuniculus horologium parvulum re vera e sinu subuculae extractum
contemplatus usque festinavit, Alicia cito consurrexit.
In mentem enim eius subito incidit se numquam antea cuniculum vidisse qui aut
subucula indueretur aut horologium portaret quod ex ea extrahere posset.
Ita Alicia, curiositate ardens, Cuniculum trans pratum persecute in ipso articulo eum
conspicata est cito descendentem in cavum sub vepribus situm. Non diutius morata, Alicia
post eum descendit, ne cogitans quidem quo pacto omnino rursus emergeret.
Aliquod spatium cuniculi cavum protinus recte porrigebatur velut fossa subterranean
deinde tam subito declive factum est ut Alicia, antequam se sistere posset, inveniret se
decidere quasi in profundissimum puteum.
1
882063197.003.png 882063197.004.png 882063197.005.png 882063197.006.png 882063197.001.png 882063197.002.png
Sed sive puteus profundissimus erat sive ea lentissime decidebat, descendenti satis
temporis ei erat ut circumspectaret et miraretur quid proxime eventurum esset.
Primo conabatur infra despicere, ut discerneret quo adveniret. Sed propter
obscuritatem nihil videre potuit.
Deinde observabat latera putei, quae plena armariis pluteisque esse videbat: passimque
mappae terrarum et tabulae de paxillis pendebant.
Praeteriens Alicia de uno pluteorum oram detraxit, titulo inscriptam 'Aureorum
decoctio malorum'; at praeter spem vacua erat. Et cum ollam manu demittere nollet, ne quem
infra interimeret, feliciter effecit ut, dum praeterit, in unum armanorum eam deponeret. 'Eia!'
secum reputavit Alicia, 'postquam ita longe decidi, de scalis delabi nullius momenti erit!
Quam fortem me esse putabunt omnes domi! Etiamsi enim de summo tecto delabar, nullum
verbum edam.' Quod prorsus veri simile sit!
Deorsum, usque deorsum cadebat. An numquam finis sit decidendi?
'Nam miror quot milia passuum' inquit Alicia 'adhuc delapsa sim. Me iam oportet
appropinquare ad mediam partem globi terrestris. Cogita enim: fere quater miliens milia
passuum oportet esse.'
Complures enim huius generis res Alicia in schola didicerat; et quamquam occasio
minime opportune erat scientiae ostendandae, quod nemo aderat qui eam audiret, tamen bonae
exercitationi esse putabat haec iterare.
'Ita est,' inquit Alicia, 'id oportet esse spatium verum. Sed quidnam attigi Latitudinis
vel Longitudinis?'
Omnino nesciebat quid significarent verba 'Latitudo' vel 'Longitudo', sed ei videbantur
verba grandiloqua esse.
Mox iterum loqui coepit: 'Demiror num prorsus per totum globum delapsura sim.
Quam erit mirabile inter gentes emergere quae capitibus inversis incedunt. Antipathiae, credo,
vocantur.'
Gratius ei erat quod re vera nemo nunc auscultabat, nam verbum 'Antipathiae' non
omnino iustum videbatur.
'Sed plane necesse erit,' ait 'hos homines rogare quod sit nomen terrae. Dic mihi, sis,
domina, estne haec terra Nova Zealandia, an Australia?'
Et dum loquitur genu flectere conata est - quasi posset genu flectere quisquam dum per
aerem delabitur. An tu, mi amice, id posses?
'Quam inscitam ea censebit me esse, si hoc rogabo! Rogandum vero non est. Forte
nomen terrae alicubi inscripturn videbo.'
Deorsum, usque deorsum cadebat. Cum nihil allud esset quod faceret, Alicia mox
rursus loqui coepit.
'Dina certe hodie vesperi me desiderabit.' (Dina feles domestics erat). 'Spero patellam
lactis vesperi ei dare eos non esse oblituros.
Dina cara, o si mecum hic infra adesses!
In aere, opinor, nulli sunt mures; fortasse tamen posses captare vespertilionem, qui
sane muris similis est. Sed miror num feles edant vespertiliones.'
2
Alicia nunc incipiebat somno vinciri, et sibi usque dictitabat somniculose, 'Felesne
vescuntur vespertilionibus?' et aliquando 'Vespertilionesne vescuntur felibus?'
Quod enim neutrum explicare poterat, paulum intererat utro modo diceret.
Ei videbatur se somniculosam somniare incipere: se manibus iunctis cum Dina
deambulare eamque serio rogare, 'Verone, Dina, edisti umquam vespertilionem?'-cum subito
strepitu magno incidit in acervum virgarum frondisque aridae. Terminus hic fuit casui.
Alicia, nihil laesa, cito surrexit. Sursum conspexit, sed supra omnia obscura erant. Sed
ante eam erat alter porticus longus: Cuniculus Albus etiam erat in conspectus per eum
properans.
Aliciae necesse erat festinare. Quam velocissime Cuniculum insecuta, forte audivit
eum dicere, ut in angulo viae deflexit, 'Per aures setasque meas, quam sero sum!'
Quamquam minimo spatio Cuniculum sequebatur, cum in flexum se vertit, ille e
conspectu evanuerat.
Alicia erat in longo atrio lacunare non alto, quod lucernae a tecto ordine demissae
illustrabant.
Circum totum atrium erant fores, omnes obseratae; et postquam circuitum fecit
utriusque lateris atrii omnesque fores aperire tentavit, Alicia per medium incessit maesta, nam
mirabatur quomodo umquam evadere posset.
De improvise invenit mensulam tripedem vitro solido factam; in ea nihil erat praeter
clavem auream perparvam, qua primo Alicia putavit se posse fores quasdam atrii aperire.
Eheu! Sive machinatio serarum nimis magna, sive clavis nimis parva erat, certo haec
nullas fores aperuit.
Cum tamen bis circumiisset, invenit aulaeum humile quod antea non animadverterat.
Post hoc erat ianua parva, fere digitos quindecim alta. Clave aurea parvula ad machinationem
accommodate, Alicia gaudio maximo eam aptam esse invenit.
Ianua reclusa foramen praebuit in parvum transitum, non multo maiorem quam muris
cavum.
Alicia, genibus subnixa, per transitum conspexit hortum multo amoenissimum.
Quantum gestiebat evadere ex illo atrio obscuro et inter flores purpureos fontesque
frigidos pervagari! Sed ne caput quidem per ianuam protrudere poterat.
'Etiamsi reapse caput meum transeat,' puella infelix secum reputabat, 'id minimo usui
sit sine umeris. Utinam me comprimere possem velut telescopium! Id possem, credo, si
tantum facere scirem initium.'
Tot vero mira nuper acciderant ut Alicia credere coepisset paucissima re vera fieri non
posse. Non usui videbatur esse Aliciae ad ianuam parvam permanere, itaque ad mensulam
rediit. Speravit enim se in ea alteram clavem inventuram esse, aut saltem librum
praeceptorum, quibus usi homines comprimerentur velut telescopia.
Nunc ibi invenit ampullam parvam ('Certo non hic erat antea,' inquit Alicia), cuius
circum cervices alligatus est titulus chartaceus. In eo magnis litteris belle scriptum est:
HAURI ME.
Facile erat dicere 'HAURI ME'; sed Alicia, prudens puella, raptim obtemperare noluit.
'Prius potius scrutabor,' inquit, 'notamne ampulla habeat "venenum" necne.'
3
Fabellas enim delicatas quasdam legerat, in quibus scriptum est pueros ambustos esse
vel feris devoratos vel alios casus molestos passos esse, tantum quod reminisce nollent quas
rationes agendi simplices amici praecepissent.
Exempli gratia: 'Ferrum calore candens aduret si diutius aequo id tenebis.'
Aut 'Si digitum cultello gravius inseces, plerumque sanguine fluit.'
Et (quod Alicia bene meminerat) 'Si multum bibas ex ampulla verbo "venenum"
notata, serius aut citius stomacho grave est.'
Cum autem huic ampullae nota 'venenum' non inesset, Alicia, gustare ausa, potionem
suavissimam esse sensit.
Saporem vero quodammodo mixtum habebat: repraesentabat enim scriblitam
cerasorum - et lacticinia - et cydonia - et carnem gallinaceam assam - et cuppedia - et panem
tostum butyro illitum.
Alicia brevi tempore potionem exhausit.
'Eia! Sensu quam insolito afficior!' inquit Alicia. 'Videor comprimi velut telescopium!'
Atque ita erat. Nunc tantum decem digitos alta fuit. Hilaris ergo vultu erat quod iam esset
satis alta ad hortum amoenissimum per parvam ianuam intrandum.
Primo tamen paulisper exspectabat si amplius se contraheret. Hoc enim facta est
aliquanto timidior.
'Cogitadum,' sibi dixit. 'Ad extremum fieri possit ut candelae modo exstinguar. Qualis
tunc futura sim demiror.' Et sibi fingere conata est flammulae candela exstincta formam. Non
enim meminerat se umquam talem rem vidisse.
Paulo post, quoniam nihil amplius accidit, statuit nulla mora in hortum ire. Vae
miserae Aliciae! Ut ad ianuam advenit, se clavem auream parvulam reliquisse invenit.
Regressaque ad mensam ad eam repetendam, nullo modo poterat eam contingere, quamquam
per vitrum eam perspicue videre poterat.
Quam maxime poterat, conabatur pede uno mensae eniti: at vero nimis lubricus erat.
Conatibusque defatigata, puellula misera considit lacrimasque fudit.
'Tacedum: inane est sic lacrimare! ' sibi dixit severe Alicia. Te hortor ut extemplo
desinas! ' Plerumque quidem se optime admonebat (raro tamen ipsa monitis utebatur):
aliquando tam aspere se increpabat ut etiam fleret.
Tempore quodam (sic recordabatur) se alapis caedere conata est, quod pila ludens
nullo alio competitors contra se ipsam fallaciter egisset. Nam Aliciam lusus insolitus
delectabat, quo duos homines se esse simulabat.
'Sed vanum est' Alicia meditabatur, 'nunc simulare me esse duos homines! Vix satis
mei superest ex quo homo unus eo nomine dignus fiat.' Mox conspicata est cistellulam
vitream sub mensa sitam; qua reclusa placentam parvulam invenit, in qua verba 'VESCERE
ME' uvis passis belle notata sunt.
'Esto, vescar ea,' inquit Alicia, 'et si me proceriorem faciet, clavem contingere potero:
sin humiliorem, per ianuam reptere potero. Utroque modo in hortum perveniam; et mea nihil
interest utrum fiat.'
Paululum edit, sibique anxie dixit: 'Utram in partem cresco? Utro?' In summo capite
manum tenebat, ut discerneret quam in partem mutaretur.
4
Praeter exspectationem sensit se nec maiorem nec minorem fieri. Nempe hoc
plerumque fit cum placentam edas.
Sed Alicia exspectare adsueverat nil praeter insolita; itaque prorsus ieiunum et
insulsum esse videbatur omnia cotidiano modo continuari. Initio igitur facto Alicia mox
devoravit placentam.
CAPUT SECUNDUM
'NECOPINATIUS, etiam necopinatius!' inquit Alicia. (Tantum stupebat ut ad praesens
facultas recte loquendi eam omnino desereret.)
'Distendor nunc velut maximum omnium telescopium! Pedes, valete!'
(Cum enim pedes suos despiceret, tam procul esse videbantur ut vix in conspectu
essent.)
'Ei! Pedes miselli, quisnam vobis dehinc induet soleas et tibialia, deliciae? Certum est
me non posse! Procul ero multo magis quam ut vos curem. Res vobis gerendae erunt quam
bene poteritis.'
'Sed benevola eis esse debeo,' secum reputabat Alicia, 'aut forte non in cedent quo
modo ego ire volam! Quid enim? Soleas novas semper Saturnalibus eis dabo.'
Et usque cogitabat quomodo id efficeret.
'Soleas oportet a gerulo apportari; et quam mirum mihi erit dona ad meos ipsius pedes
mittere! Quamque inusitate inscribetur fasciculus!
'Alicia Pedi Suo Dextro S. P. D.,
In Stragulo,
Prope Focum.'
'Eia vero! Quam inepta dico!'
Eo ipso tempore caput eius percussit tectum atrii. Nunc vero paulo amplius pedes
novem alta erat. Itaque clave aurea parva recuperate ad ianuam horti properavit.
Misellam Aliciam! Cum in uno latere decumberet, in hortum uno oculo perspicere
solum poterat. At eo penetrate multo magis praeter spem erat quam antea.
Ea considit, et rursus lacrimare coepit.
'Te pudere oportet,' ait Alicia, 'puella grandis ut es,' (quod iuste dicere poterat!), 'eo
modo usque lacrimare. Desistedum confestim!'
Sed nihilo minus flebat, atque lacrimas abundanter fudit usque eo donec stagno
circumdata est magno, fere quattuor digitorum in altitudinem, quod per dimidiam atrii partem
patebat.
Paulo postea levem pedum crepitum procul audivit. Lacrimas festinanter abstersit, ut
videret quid veniret.
Cuniculus Albus erat qui redibat, nitide vestitus; in altera manu manicas candidas
haedina aluta factas, in altera flabellum satis magnum portabat.
Citato gradu properanter advenit; simulque sibi mussitabat: 'Ei, Ducissa, Era Nobilis!
Nonne profecto saeva erit si mihi praestolari eam coegero!'
5
Zgłoś jeśli naruszono regulamin